monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 14 > sectio 28 > sectio 38 > bnfGrec107.623 > csg85.194 > bsbClm6224.465 > bnf425.363 > sectio 182 > bnf10291.204 > sectio 28 > bnf7585.402 > sectio 13 > sectio 1 > sectio 105 > sectio 83 > bnf9389.265 > sectio > sectio 101

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, In Lucae Evangelium Expositio, 3, 8, 101
Et cecidit ad pedes Iesu, rogans eum ut intraret in domum eius. Si caput Christi Deus, pedes consequenter incarnatio, qua terram nostrae mortalitatis tetigit, accipiendi sunt. Cecidit igitur archisynagogus ad pedes Iesu, quia legislator cum tota patrum progenie Christum in carne apparentem longe sibi dignitatis gloria praeferendum esse cognovit, illud Apostoli sedula devotione protestans: Quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus . Rogavit eum intrare in domum suam, quia continuis gaudiorum votis eius videre desiderabat adventum. Anima autem mea (inquit Propheta) exsultabit in Domino, et delectabitur super Iesu eius.